- CATASTA
- CATASTApegma ligneum, quô venales olim exponebantur servi, a καταςτάναι: vel, ut Raderus exponit, machina lignea longaque, servis venalitiis iniecta, unde ipsi servi Catasti dicti. Eius meminit Martialis, l. 6. Epigr. 29. v. 1.Non de plebe domus, nec avarae verna catastae, etc.Ubi quoniam magnus erat servorum strepitus, Idem l. 9. Epigr. 30. v. 5. ait,Heu quae lingua silet, non illam mille catastaeVincebant.Plura vide infra voce Venalis. Maxime vero et proprie significabat, ut Iac. Pamelius, Notis ad Epistol. S. Cypriani Martyris 33. docet, locum eminentiorem, quem vulgo Palcum Itali dicunt, in quo vel de reis, vel de Christianis Martyribus sumebatur supplicium. Unde Prudentius Poeta, in Romani Martyris hymno 14. v. 466. ista habet,Audite cuncti: longe clamo, ac praedico,Emitto vocem de catasta celsior.Nonnumquam etiam, per tralationem ipsamet torquendi instrumenta indigitâsse, patet ex Eodem Peristeph. hymnô 3. ubi de Laurentio, v. 399.Postquam vapor diutiusDecoxit exustum latus,Ultro e catasta (crate ferrea) Iudicem,Compellat affatu brevi, etc.Vide Gallonium, de Martyr. Cruc. Matth. Raderum ad Martialem, Lud. de la Cerda, Adversarior. c. 71. Caspar. Barthium, Animadversion. ad Statium, l. 2. Sylv. 1. v. 72. etc. nec non infra Cyphon.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.